Liber Quartus Regum*

Caput 2: 13

et levavit pallium Heliae quod ceciderat ei reversusque stetit super ripam Iordanis
(* Traductions européennes)

Glose

Pallium.RAB.Incarnatio est per quam Lethi fluvium dirupit nobisque transitum ad vitam praeparavit, hoc Elisaeus post transitum Eliae retinuit, quia fidem incarnationis Ecclesia post ascensionem Christi reservavit, per quam praesentis vitae fluctus transire satagit; sed sicut Elisaeus non nisi invocato nomine Eliae aquas divisit, ita Ecclesia nisi per invocationem nominis Christi virtutes ullas facere non potest. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et perficere.